- LANUVINA Villa
- LANUVINA Villaapud Iulian. Capitolin. in Antonino Pio, Ipse --- natus est --- in villa Lanuvina; educatus Lauri in Apulia, ubi postea Palatium exstruxit: sic dicta videtur Salmas. quod Lanuvio municipio vicina esset; e quo municipio originem duxisse Antonium Pium, scribit Aurel. Victor. Marcus quinetiam Antoninus Pium valde in vestitu civilem et communem fuisse, ut ostendat, scribit eum saepius Lanuvii visum fuisse tunicatum: Οὐ φιλοικοδόμος, οὐ περὶ τ`ας ἐδωδ`ας ἐπινοητὴς οὐ περὶ ἐςθήτων ὑφ`ας καὶ χρόας οὐ περὶ σωμάτων ὥρας, ἡ ἐπιχώριος ςτολὴ ἀνάγουσα ἀπὸ τῆς κάτω ἐπαύλεως χιτὼν εν λανουβίῳ τ`α πολλ`α τῷ φελόνις̔ εν Τούσκλοις παραιτουμένως ἐχρήσατο καὶ πᾶς ὁ τοιοῦτος τρόπος. Tunicatos enim in municpiis fere omnes, non togatos, fuisse, ex Iuv. discimus, l. 1. Sat. 3. v. 172.— tunicae summis aedilibus altaeNemo togam sumit, nisi Mortuus ——Vide Casaub. et Salmas. Not. ad Capitolin.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.